Wis 1

Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est. Unde et ipse stylus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Judaei Philonis esse affirmant. Qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris et passio ejus, evidenter exprimitur. etc. RAB. in lib. Sap., tom. 3. Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, etc., etc. Carnem, scilicet discrete reprimitis, ne superbiat contra spiritum. Quasi: Matth. 6., etc. Id est voluntati illius vos subjicite: et mandata custodite; quasi dicat: Qui non intelligitis, nolite reprehendere, quia secreta Dei non possunt humana ratione comprehendi, quia incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus Rom. 11.. . etc. Id est in animali homine, juxta illud: I Cor. 2., etc. Et ideo non dixit spiritum, id est animam spiritualem. RAB. Frustra sibi blandiuntur philosophi, et haeretici, et falsi Christiani. Soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt cipere. . Contra illos invehitur, qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti; cum Deus velit omnes salvos fieri homines, et ad cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem tentat, ut decipiat, sed ut probet, unde: Gen. 22.; et, Psal. 25., etc. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua, et justo Dei judicio permittitur cadere, qui spiritui veritatis noluit obedire. Id est Spiritus, qui omnia gubernat et regit. Vel, qui attingit a fine usque ad finem, id est, intelligentiam Scripturarum praestat hominibus. Vel, id est, homo qui convenientem habet cum omni creatura. id est diversarum linguarum Spiritu sancto, qui dedit apostolis loqui diversis linguis magnalia Dei. Vel id est Spiritus sanctus, qui omnia replet sua essentia, id est Verbi Dei, id est ejusdem est scientiae cum Verbo. Vel, id est Ecclesiam, in qua etc. RAB. Qui in principio et majestate sua omnem creaturam implet et continet. RAB. Sicut electi donum scientiae et pietatis per Spiritum accipiunt: sic reprobi, superbia sua inflati, errorem suum impudenter proferunt; quoniam spiritum Dei celare non possunt, nec justam poenam evadunt: quia sicut oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, ita vultus Domini super facientes mala. . RAB. Perniciosae sunt murmurationes et detractiones, unde: Rom. 1.; unde: Prov. 13.. ID. Est mendacium levioris culpae, etc., usque ad et ipsum bonum remunerat. ID. Enumeravit, quae sunt homini noxia, etc., usque ad sed potius ex vitio. . Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.
Copyright information for VulgGlossa